Preghiere iniziali in lingua latina

Gloria Tibi Domine, gloria Tibi.
Rex caelestis, Consolator, Spiritus veritatis,qui exstas ubique et omnia imples, Thesaurus beneficiorum et Largitor vitae, veni et mane in nobis, atque de omni immunditia munda nos, et salvas fac animas nostras Benigne.
Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus immortalis, miserere nobis (ter)
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
Sanctissima Trinitas, miserere nobis, Dominator, dele peccata nostra, Domine, ignosce iniquitates nostras, Sancte, visita et sana infirmitates nostras, propter nomen Tuum.
Domine miserere, (ter)
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur Nomen Tuum, Adveniat Regnum Tuum, fiat voluntas Tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.
Quoniam Tuum est Regnum, et vis et gloria, Patris et Filii et Spiritus Sancti nunc et sempre et in saecula saeculorum. Amen

Informazioni su Padre Dimitri (Fantini)

Editore di Ortodossia.info
Questa voce è stata pubblicata in Varie. Contrassegna il permalink.